# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 iii

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/iii

PRAEFATIO. genuinas aegritudinum, quibus subinde genus humanum infestari, & e vita praemature tolli solet origines, seu primas causas, clare & liquido evolvit, quae omnium earum rerum, quae ullo modo conservationem corporis nostri laedunt, vires ac potestates dilucide exponit, quae denique simplicem & planam viam ad sanam & longam vitam perveniendi monstrat. Duplex esse officium medici, alterum hominem a doloribus, à morbis ac matura morte vindicare, alterum aegritudines, quibus corpus affligitur, jam praesentes arte depulsare, nemini ignotum est. Quanto autem facilius, quanto etiam magis in potestate medici situm est, morborum, a quibus hi initia ducunt, causis occurrere, & integritatem corporis tueri: tanto difficilius ac incertius est, morbos, quibus jam premitur, vel penitus oppressum est corpus, feliciter expugnare. Quamvis vero omnium consensu nihil dulcius, exoptatius & praestabilius his in terris homini contingere possit, quam aequalis & prospera sine dolore animi & corporis valetudo; tamen haud satis intellectus humani miseriam & imbecillitatem hoc in genere demirari licet, quod adeo parum de vita & valetudine tuenda homines curiosi ac soliciti sint, ut potius firmiter sibi persuadeant, inevitabili cujusdam necessitatis fato longam vel breuem, adversam vel secundam valetudinem deberi, neque a ratione & scientia, vel ab hominis voluntate & arbitrio eam dependere. Quo factum etiam etiam est, ut nec medici satis digne hanc medicinae partem hactenus tentaverint, neque vera sanitatis conservandae praesidia morborumque natales recte & perquisitius indagaverint, tantummodo operosi in multis arcanis & magnificae famae remediis & compositionibus ad omnis generis morbos propulsandos conquirendis: etsi neminem fugiat, quam mers & circumcisa sit tum in rebellibus chronicis tum acutis passionibus persanandis potestas medici, quoniam id praestare magis naturae, quam artis beneficium est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
