# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 iv

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/iv

Egò, ut ingenuè fatear, de arte nostra sic statuo, hanc ipsam diversis rationibus agitari posse, dum alii morborum curationibus tantum intenti sunt & unice in exercitio artis versantur, alii vero in universale totius scientiae & omnium eorum quae ad hoc perficiendum pertinent, studium incumbunt. Nam qui tantum se occupatum habet, in curatione morborum, is vtique theoria rationali & hanc spectantibus subsidiis, anatomes, physices chymiae & mechanices scientiis & demonstrandi methodo facile carere potest, quemadmodum etiam veteres has scientias ignorasse novimus. Siquidem ad artis exercitium sufficit morborum genium, corporum differentias, & naturae, quae sola & optima subinde acutorum morborum medicatrix est, ductus nosse, & remediis non validioribus, sed mitioribus eam adjuvare. At vero praeter haec multa alia in eo, qui veri & solidi medici nomen tueri vult, desidero, quae non tam facile & celeriter obtineri possunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
