# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 vi

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/vi

hominis valetudinem varis modis & mutare & vitiare possunt, tam ex alimentorum ac elementorum, quam medicamentorum & rerum venenatarum classe, praecipue ex tam multiplici coeli varietate, aliarumque rerum fortuito incidentium copia, quorum singulorum ingenium, facultates & vires, si quis casus incidit, ut idoneum judicium proferre possit, perHis itaque fulturis totum spectas habere debet. doctrinae medicae corpus superstructum esse videQuae quasquam ita se habere omnes facile mus. judicent, dolendum tamen est, paucos admodum ad cum eruditionis medicae gradum pervenire, & quod praecipuum rei momentum est, paucos scriptores laboribus suis eo esse annisos, ut doctrinae medicae, praesertim quae de morbis agit, veritates in facilem & perspicuum ordinem digererent. Quanta enim librorum prostat silva, qui terminis obscuris & nullum liquidum sensum fundentibus referti sunt, ubi nullae veritatum connexiones nullique demonstrationum Ego itaque pro mediocritanervi conspiciuntur. te virium, quas divina clementia concessit, semper omm studio annisus sum, divinam hanc scientiam in systema perspicuum redigere & veritates apta connexione in scientia & demonstrationis formam disponere, iam senio vicinus & maturiori judicio & longiori usu instructus, laboravi. Cujus rei grátia & praesens opus excudi, de cujus instituto pauca tantum admonere visum est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
