# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 vii

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/vii

Videlicet hoc ipsum rationalis pathologiae & praxeos medicae fundamentum complecti existimo, quare etiam apathologia speciali & clinica praxi, quae bono cum Deo ordine sequetur, hunc tomum secenere & seorsim edere constitui, ut a veritatum medicarum studiosis non semel, sed iterum iterumque attente legatur & relegatur, quia hujus partis cognitio clarissimam lucem tomo tertio, hunc alterum excipienti foenerat, ita ut morborum ibi enarratae historiae facilius explicari inque usum converti possint. Maxime omnium vero id operam dedi, ut demonstrarem, quomodo morbi in corpore humano pullulent & generentur & quibus firmis & statutis legibus motus, qui morbos inferunt, & naturam destruunt, vel eam conservant & a morbis liberant, sint subjecti, ut qui in salutem, vel perniciem tendunt eo melius possint distinDeinde clarius & prolixius omnium rerum ingui. salubrium, venenorum, ac validiorum, & quae in exitium prona sunt medicamentorum naturam & vires exposui, ut majori etiam studio medentes ab iis remediorum generibus, quae morborum causas augere & mortem dare vel accelerare possunt, sibi cavere discant. Tum etiam morborum origines ex planis & simplicissimis principiis, nimirum ingestorum & excernendorum vitio ac defectu luculenter explicavi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
