# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 x

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, x. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/x

Quam unam novi solam & optimam esse veri investigandi rationem, quam homines, aliorum tantum aemuli, nec ad observandum nec ad meditandum nati plane iNeque vero est, ut diffitear, me & gnorant. hic & alibi interdum ab opinionibus, quas olim fovi, recessisse, quod ad eruditi candorem & veri investigationem in rebus difficillimis & nunquam ad solidam rationem & perspicuum ordinem redactis mihi videtur. Ut adeo nihili utique pertinere sit inficeta illa ab ingrato & prorsus habenda virulento animo profecta crebrioris in scriptis meis mutationis accusatio. Deinde aliud est mutare vel potius perficere opiniones, quae disputari possunt & exigui usus in arte sunt: aliud est fluctuare semper in veritatibus, quae magni usus sunt. Uti enim pertinaciter opinionibus de falsitate convictis tanquam saxo adhaerere turpe est: ita priora relinquere, & meliora amplecti, proxime ad honestatem & candorem accedit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
