# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 xiii

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, THESIVM NOXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/xiii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/xiii

MENTIS. Icuti physiologia veras vitae & sanitatis causas tradit & motuum, qui conservant corpus nostrum, indolem atque usum explicat; Hygieine vero praecepta circa rerum non naturalium usum, quibus motus vitales in vigore servantur exhibet: ita pathologia genuinas mortis & morborum causas & effectus ex ordine illorum motuum perverso exponit. Therapia vero monstrat, quibus auxiliis inordinati motus a corporis oeconomia averti tollique debeant. Scholion. Ex quo animadvertimus, medicinae partes arcto inter se cohaerere nexu, ut unam sine altera plene exacteque intelligere nemo possit. Attamen scientiam corporis humani vivi & sani ceterarum medicinae partium quasi matrem & fundamentum esse merito dixeris. Ex medicinae vero tam amica & necessaria partium connexione artis nostrae certitudo & demonstratio, quae convenienti nexu & ordine rerum sit, satis abundeque conspicitur. Vera pathologia est doctrina, quae ex integris morborum historiis eorum origines, generationem, progressum, peculiarem genium, neque minus symptomatum atque eventuum rationes, ex motuum natura & legibus, quae in oeconohia corporis nostri observantur convenienti nexu & ordine tradit, explicat & maximis in praxi medica vtilitatibus accommodat. §. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
