# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 xvi

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, THESIVM NOXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/xvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/xvi

Sicuti juris periti, quando de jure respondere ac sententiam ferre debent, integram, ut loqui solent, facti speciem cum necessariis suis circumstantiis requirunt: ita etiam medici nonnisi ex completis morborum historiis quippiam firmi vel solidi elicere aut concludere possunt. Saepe enim in unica circumstantia multum momenti situm est. Operam itaque dare debemus, ut plenas & perfectas observationes undiquaque conquiramus; quarum revera numero satis exiguae in medieorum tot monumentis nobis relictae sunt. De plerisque certe, quas apud veteres non minus, quam apud recentiores videas, jure dixeris eas observationum potius fragmenta esse, quam ipsas observationes, quales in verum salutaris artis incrementum scribi oportebat. VII. cujusuis historiam requiritur ut Ad integram morbi illo morbo conflictati notitiam exquisitam individui cum lectori suppeditet. Scholion. Primum & praecipuum in medendo illud mihi videtur, ut medicus, quando corporis alicujus sanandi curam suscipit, exactam eorum habeat notitiam, quae in ipso illo homine peculiaria deprehenduntur. Idque scitu maxime est necessarium, quia morbus idem & eadem causa, quae ipsum facit, pro differenti corporum conditione, mirum dissidentia symptomata atque effectus producunt. Quemadmodum enim idem alimentum, idem medicamentum, idemque venenum longe alios diversissimosque effectus & operationes pro differenti corporum indole edit: ita etiam morbificae causae ejusdem indolis plane multis modis diversam morbi faciem, ratione symptomatum, ratione periculi & salutis in diversis subjectis exhibent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
