Latin
CANERATIM ET SIGILLATIM CVM VENTNICVLO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 102
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia simul plexus mesenterici &nervi intercostales in consensum trahuntur, dolores adsunt dorsi, tormina ventris, mensium &haemorrhoidum inordinatus fluxus, dolor artuum, urinae tenuis &aquosae mictio, alvi strictura, quandoque etiam nimia eius deiectio, extremorum quoque refrigeratio. Quorum omnium &singulorum symptomatum ingens fit alsevatio, discussis ex ventriculo &intestinis ructibus aut flatibus, spasmodicis constrictionibus per clysteres, per balnea &antispasmodica sedatis, &viscida acida ac biliosa colluvie per benigna laxantia, cum amaris balsamicis iuncta, educta. Communicationem quoque ventriculi cum partibus Nec non intermittentinervosis universi corporis, paroxysmi febrium intermitten um paroxytium non obscure declarant. Procul enim omni dubio ha smi. rum febrium minera primis in viis delitescit, &ex universo corpore, per glandulas, ductus biliarios &pancreaticos, in haec loca descendit, &ex mora, dum firmius tenuium intestinorum valvulis ac tunicis inhaeret, corrumpitur ac pessimam indolem contrahit, &nonnisi spasmis, qui in prima regione incipiunt, omnia illa, quae febribus solent associari symptomata, absolvit. Nam extremorum frigus, tremor, &horror partium, praecordiorum anxietas, pussus in principio parvus &compressus, postea celerior, nausea, vomitus, faucium &linguae ariditas, sitis, dolor dorsi &capitis, tensio abdominis, constrictio alvi, urmae tenuis &flammeae sine sedimento secessio, pandiculatio, oscitatio, dolor ossa quasi conDic 102 SECT. I. CAP. V. DE CONSENSV PARTIVM NERVOSARVM contundens: profecto nullam aliam nanciscuntur originem, quam quod plexus stomachicus &mesentericus qui ex intercostali &octavo pari concre cunt, vehementi spastica tractione &constrictione laborant.