Latin
GHNERATM ET SICILLATIM CVM VENTRICVLO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 106
Unproofread scanNot analysed yet
dente lancinationem, non modo in capite convulsiones, vigiliae &epilepsiae, in pectore asthma, in corde febris, sed &inferiori ventre tormina cum alvi adstrictione, vel nimia eius fluxione, contingant, &quod notabile est, feces virides &corrosivae secedant, eo quod, a spastica harum partium sub dolore contractione, ingesta non alvo exclusa, sed diu retenta, acescant &corrosivam indolem accipiant. quo iudicare promtum est, quam imprudenter &temerarie ii faciant, qui in dentitionis difficultate, ubi spasmi genus nervosum vehementer torquent &feces virides sunt, purgantia acria &cum mercurialibus mixta, iterum iterumque propinant, tristi eventu praeposterum eiusmodi consilium satis confirmante Atque ob eandem con munionem, quam nervi stomachici &intestinales cum pari quinto fovent, accidit in gravioribus stomachi spasmis, qui fiunt a veneno vel validiori purgante aut emetico sumto, faciem fieri Hippocraticam, tempora collabi, vultum pallescere &nasum Neque semel, sed iterum iterumque notaviacuminari. mus, in pathematibus hystericis vultus deformitatem &aspectu horribiles oris, labiorum &oculorum distorsiones. §. XXVI. Consensus Proxima vero stomachi est societas atque connexio stomachi cum cum oesophago, propter tunicarum communionem; hinc fit, aesophago. ut a pluma vel digito, tantum faucibus intruso, principium oesophagi irritante, protinus ventriculus, praesertim humoFumus rum copia onustus, subvertatur &vomitio fiat. quoque tabaci ore suctus stimulat alvum, nullam, mea ex sententia, aliam ob caussam; quam quod hic fumus sale suo volatili acri tunicas oris &fancium irritet, e quibus propagato ad ventriculum motu, is contenta citatius protrudat ad intestina &anum. Et quando in ventriculo acris residet humor, vel inflammatio est, oesophagus cum faucibus moleste constringitur, ita, ut non raro copiosa aqua in os effundatur, Infantibus quorum quod unum ex pessimis indiciis est. ven(Hoff. Syst. Med. p III.) 106 SECT. I. CAP. V.