Latin
107.5 to 107.7
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 107.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
teria acri eius tunicis inhaerente, singultum concitari, qui rhoracis est convulsio? Quid solennius est? quam a cruditate ventriculum obsidente, vel sero acri intra eius membranas detento, tussim nasci convulsivam, in infantibus non raro suffocatoriam, quae pectoralibus &dulcibus assumtis plus exacerbatur, acrimoniam vero corrigentibus. emollientibus atque discutientibus, neque minus lenioribus laxativis, expugnatur. Quid porro crebrius occurrit in praxi, quam quod a violenta tussi, vitio haerente in bronchiis, vomitus concitetur? Nihil quoque frequentius est, quam quod abinflatione ventriculi summa fiat spirandi angustia cum suffocationis periculo, quod symptoma in infantibus, quorum ventriculus lacte corrupto farctus est, saepius visitur, ubi leni emetico, vel quae leniter alvum ducit medicina, omne punQuin in convulsiva tussi ex ctum curationis absolvitur. stomacho, tantam pectoris vidi concussionem, ut sternutatio impetuosa &reiterata, cum ingenti sanguinis vel lymphae profusione e naribus, facta fuerit. §. XXIX. Praeterea magnae considerationis ea est sympathia, Cum renibus. quam renes cum ventriculo &intestinis, propter communionem nervorum, alunt. Nimirum nihil familiarius est, quam quod dolores ex calculo perpetuo fere nausea &vomitus 108 SECT. I. CAP. V. DE CONSENSV PARTIVM NERVOSARVM mitus comitetur, &calculosos tormenta intestinorum torNam quando ren calculo laborat, abdomen semqueant. per multis flatibus turget, qui maiores faciunt molestias, quo gravior dolor est, immo ipsae flatulentiae saepissime dolorem renum provocant &casculum in uretheres urgent. Providendum itaque est calculo obnoxiis, ne abdomen frigori exponant, alias facile dolor renum irritatur. Si quis dolore ex calculo premitur, digestio turbatur, stagnant ingesta in ventriculo acescunt &bilis viridis evomitur.