# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 108

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, GHNERATM ET SICILLATIM CVM VENTRICVLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/108

Et faciunt tunc egregium officium clysteres c.rminativi & emollientes oleosi, nec non omnia ea, quae citra calorem flatus dispellunt & dolorem lumborum mitigante facultate pollent. In spasmis flatulentis ventriculi, qui affectione hypochondriaca vel hysterica detentos torquent, molesta crispatura identidem ad renes pertingit, ita prorsus, ut eorum tubulis constrictis, urina alba mingatur, quae certum fere paroxysmi hysterici vel hypochondriaci imminentis indicium praebet. §. XXX. Neque exiguus ventriculi consensus est cum pedibus, qui innumeris tendinibus & nervis atque membranis constant. Quum enim nervus intercostalis ad crura etiam pertingat, & nervum cruralem anticum & posticum constituat, mutua hinc inter caput, ventriculum & pedes consensio nascitur. Ex quo iam facile patet, quare digitorum in pedibus immanem dolorem, quod aliquoties vidimus, spasmus cynicus subsequatur, & quare ex pedis pollice epilepsia non raro originem capiat, dum spasmus ibi incipiens, successive ascendit, & primo ad abdomen postea ad cor & diaphragma, tandem ad caput delatus, abdominis tensiones, praecordiorum constrictiones, pectoris oppressiones, aphoniam, denique convulsiones & epilepsias producit. Aegroti exprimunt, sensum quasi venti a pollice ad caput sursum ascendere ac elevari, quae tamen in sensu est fallacia; siquiDig.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
