Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 110-2
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXXIII. Colica sic dicta convulsiva &passio iliaca, quibus intestina, ileon, vel colon, vehementi spasmo constringuntur, quot non atrocia, &nonnunquam lethifera symptomata inducunt? febres, deliria, convulsiones, inquietudinem, summas anxietates, animi deliquia, artuum contractiones, extremorum frigora, cum sudore frigido &pulsu duro &contracto, vomitus, alvi tam insolentem constipationem, ut nec clysterem admittat, vel flatum transmittat. EiusDit zed by Boogl Eiusdem indolis sunt acerbissima pathemata in colica spasmodica metallurgis solenni obvia, quae sigillatim evolvi &ad rationes revocavi, in dissertatione de metallurgiâ morbifera.