Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 112
Unproofread scanNot analysed yet
DE CONSENSV PARTIVM NERVOSARVM dextri &sinistri lateris accidisse, hanc procul dubio ob rationem, quod resina ialappae, quae facile in liquido aqueo conglobatur &difficillime liquescit, firmiter parti cuidam nerveae intestinorum tunicae adhaesit, eandemque iugiter lancinando, convulsivas eiusmodi in dissitis etiam locis spasticas tractiones susci avit. XXXV. Viget itaque consensus inter partes nervoso-membranaceas mutuus, qui an etiam his, cum visceribus sic dictis sanguineis, quorum structura &compages ferme tota vasculosa, ut sunt hepar &lien, nec non uterus, intercedat? iam paucis dispiciendum. Plurimi quidem ex Practicis, quos inter maxime eminet Willisius, consensionem uteri cum nervoso totius corporis systemate constanter asserunt, imprimis quum experientia fere quotidiana doceat, quod affectio hysterica, quae ex vitio uteri &sanguinis irregulari motu in feminis aeque ac in puerperis cooritur, pathematibus spasticis, convulsivis, epilepticis, quae praeternaturales generis nervosi laesi affectus sunt, absolvatur. At vero ipse uterus minime partibus nervosis &exquisitae sensationis annumerari potest, utut motu tonico suo &interno non destituatur. Nam si talis esset, neutiquam summas illas saepiu a gemellis distensiones in gravidis, item a tumoribus &excrescentiis intra eius cavitatem ipsamque substantiam prognatis, sine summa molestia &vitae periculo, ferre posset. §. XXXVI. Quare recte distinguendum potius esse censeo inter sedem morbi, sive spasmorum, quae nullo modo est in utero, ac inter sedem caussae morbi, sive pathematum spasmodicorum in genere nervoso existentium, quorum caussam ipse uterus male affectus subministrat. Neque quidem inficiandum est, quod si ob deiectum uteri &eius vasorum tonum ac robur, sive a puerperio, sive ab aliis caussis externis d by G Google ternis &internis, sanguinis superflui menstrua periodo non sufficiens fit diminutio, sed fluxus supprimitur &cohibetur, gravissima inde saepius in universo corpore, inque primis eius partibus nervoso-membranaceis, oboriantur symptomata; horum tamen ratio non a nervis, quos sensibiles hae partes cum utero communes habent, sed potius a sanguine, ad interiora ac sentientes nobiles partes restagnante, petenda est ac derivanda. Et hanc etiam Hippocratis fuisse sententiam, auctor nuclei Hippocratis Cent. III. aph. 44. clarius exponit, refluens, inquit, sanguis ab utero &premens septum transversum, retracto utero, praefocationem, in caput irruens, insaniam, epilepsiam, catochos, apoplexias, occupans thoracem, tussiculares affectus, irruens in cor, palpitationes &tremores, noununquam syncopes, in nervis denique facit stuporem, immobilitatem &resolutionem.