Latin
§. XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 114
Unproofread scanNot analysed yet
Horum quippe atrocium ventriculi spasmorum proxima caussa, non sunt acres, biliosi, vel viscidi, crudi succi in stomacho contenti, sed solu sanguis copiose irruens in vasa ventriculi, quae quum tunicis eius nervosis intertexta sint, nimia distensione has fortiter premunt, &hac ratione iam memoratas passiones gignunt. Hinc etiam ratio patescit, quare feminae, quibus menses post quinquagesimum annum deficiunt, si non sanguinem, vel per scarificationem, vel per incisionem venarum, emittunt, aut etiam consuetas has artificiales evacuationes omittunt, hystericis eiusmodi spasticis affectionibus, prae omnibus aliis excrucientur: &quare vicissim institutae opportune eiusmodi sanguinis subtractiones paroxysmos hystericos certis periodis redeuntes, vel minuant, vel penitus tollant.