# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 115

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/115

Et hac utique ratione omnia illa pathemata, quae hypochondriacos per certos insultus vexant, affectiones & laesiones generis nervosi sunt, ac ut probe primus Willisius & Hobockenius notarunt, exquisitam convenientiam eandem quoque sedem cum hystericis pathematibus obtinent. Minus enim recte secundum Veteres, ac ut nonnullorum recentiorum adhuc opinio fert, dolores & passiones in latere sinistro, lieni adscribuntur, quum potius stomacho, cuius tres partes in hoc latere conduntur, nec non subiectis coli flexuris, ut inter alios primus cum Conringio docuit Ettmullerus, debentur. Ipse quoque ante aliquot annos peculiari dissertatione monstravi atque defendi, quod praecipua sedes spasmorum hypochondriacorum in ventriculo sit constituenda. §. XXXIX. Hinc crudiNeque etiam ut plurimorum recentiorum est sentates non tentia, cruditates vitiosae primis in viis stabulantes acidae & sunt caussa viscidae biliosae, primam, originalem & veram caussam pa mali bypothematum hypochondriacorum suppeditant, sed sequuntur chondriaci. demum spasmos & eorum productum sunt, licet ad eorum recur116 SECT. I. CAP. V.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
