Latin
SECT. I. CAP. V. DE CONSENSV TARTIIM NERVOSARYM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 118
Unproofread scanNot analysed yet
SECT. I. CAP. V. DE CONSENSV TARTIIM NERVOSARYM summa pollere efficacia, res est nec leviter in praxi versatis Longe etiam praestantissimus certe est effectus, ignota. quem pilulae balsamicae, leniter aloeticae, in omnibus fere uteri affectibus, atque etiam in hypochondriaca passione, exsequuntur, dum ad foetum, secundinas, molas, immo lochia expellenda in puerperio, prae omnibus aliis purgantibus &uterinis eximie conferunt, non aliam ob caussam, quam quod peculiari ratione, non modo intestina, sed &confines partes atque vasa uterina solentur &afficiant. Has tamen cum plerisque reliquis non facile primarum viarum limites operatione sua transcendere, veri videtur simillimum. Ad vires a senio vel morbo collapsas restaurandas, nec non animo deficientes refocillandos, balsamum nostrum liquidum spirituosum, exterius &interius usurpatum, singularem praestat opem; contra vero suaveolentia ex moscho, ambra, zibetho, si naribus tantummodo offeruntur, hystericis vel hypochondriacis, totum genus nervosum in consensum trahendo, saevissima symptomata, ut syncopen, cordis palpitationes, anxietates summas, nauseam, vomitum, immo convulsiones quandoque, arcessunt. Clysteres oleosi demulcentes in colica convulsiva &paroxysmis hystericis &hypochondriacis levamen afferunt exoptatissimum, eo quod non tantum in intestina, verum etiam alias nervosas partes suam maxime distribuunt facultatem. XLIII. Neque dissimilis mihi specificorum sic dictorum videtur ratio, ut castorei &asae foetidae in pathematibus hystericis placandis, pulveris secundinae humanae, cranii &corii humani, in epilepticis insultibus sedandis; haec enim dum ventriculi &intestinorum tunicas nerveas ἀναθυμιάσει sua mulcent ac imbuunt, ex his ad dissitas etiam atque remotas partes virtus propagatur. Fuit nobis a multis abhinc annis in usu singularis quidam mercurius diaphoreticus fixioris naturae, qui ad pauca grana adhibitus, in luę venerea &morbis a summa lymphae impuritate nascentibus, sudorem per multas hebdo nadas eliciendo, mirabilem praestitit opem. Sic quoque sulphur antimonii, si rite praeparatum fuerit, quo etiam referenda panacea sic dicta Glauberiana, nec non regulus antimonii medicinalis, duorum vel trium granorum pondere oblata, acres &salsas diu durantes in oculis, faucibus quoque ac pedibus defluxiones resiccant, simulque perspirationem ac respirationem liberiorem reddunt.