# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 120

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. V. DE CONSENSV TARTIIM NERVOSARYM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/120

Rubefacientia quoque plantis pedum applicata, sanguinis e naribus stillicidium comprimunt. Qui difficulter sudant, apposito plantis latere calefacto, sudore perfunduntur, si vero manus & pedes sub sudore nudantur, perspiratio illico sistitur. Et pediluvia temperate calida, quid in capitis morbis & omnibus passionibus spasmodicis efficiant, tam notum est quam quod notissimum. §. XLVI. Sed ne latius evagemur, mittimus alia, ac interim ex allatis insignem consensionem & magnam conspirationem partium in corpore sensibiliorum liquido patere arbitramur. Quo magis mirandun censemus, esse adhuc inter Medicos, qui hunc nervorum consensum plane negare, immo pro fabula venditare, haud verentur. Sed videant, rogo, novarurientes hi doctores, qui sapientiam medicam in obscuris, metaphysicis, noviter quoque confictis terminis quaerunt, & universam fere pathologiam ex moliminibus naturae ad haemorrhagicas excretiones consarcinant, quo pacto cum connexione ac demonstratione, ex spirituali sua natura, haec vera & per experientiam confirmata phaenomena, deducere atque explicare possint. Ego certe, si ullam in rebus medicis doctrinam scitu perquam necessariam & utilem, hanc ipsam de consensu, fructuosam iudico, & his egregio Hippocratis lib. de aliment. §. 4. effato finem impono: confluxio una, conspiratio una & consentientia omnia. CAP. SECT. I. CAP. VI. DE FLVIDORVM VITIIS EX VITIOSA &c. 121

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
