Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 121
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. FLVIDORVM VITIIS EX VITIO SA SOLIDORVM DISPOSITIONE. Erlustravimus in superiori capite mutuam illam conFluida a solispirationem &harmonicum consensum, quem partes dis vitium corporis nervosae exquisitioris sensationis &motus patiuntur. inter se fovent, as pluribus argumentis asseruimus, quam utilis &scitu necessaria in rebus medicis explicandis haec sit doctrina: nunc porro sequitur, ut solidorum, si vitio laborant, in fluida corporis nostri actionem &ad pervertendam naturalem eorum constitutionem operationem monstremus ac eruamus; quod certe argumentum, non minus eximiae in pathologicis erit utilitatis. Iam nemo quidem facile negabit, machinam animalem ex solidis &fluidis esse constructam, &corporis vitam maxime in eo consistere, ut solida agant in fluida ipsaque moveant, &fluida rursus in solida eademque animent: ideoque hisce suppositis, nostra inpraesentiarum meditatio in statu tantum praeternaturali &morbido erit defixa, clarius ostendendo, quid patiantur fluida a solidis laesis &praeter naturam constitutis. II. Initium autem merito facimus a celeriter aucta reciproca Et quidem systole &diastole cordis &arteriarum, ac universi generis sub febrili vasculosi ac fibrosi, quae pulsu duro &celeri, velociori quo- motu. que sanguinis tam progressivo quam intestino motu, stipatur, in quo formalis febris ratio continetur. Sub auctiori hoc &adeo accelerato motu, in omni febre, cuiuscunque sit generis vel (Hoff. Syst. Med. p. III.)