Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 123
Unproofread scanNot analysed yet
Vidi saepius in scorbuticis suborto levi tantum febrili a catarrhis motu, praesertim vere vel auctumno, materiam arthritieam vel purpuraceam in sanguine delite centem, commotione ista excitatam &ad exteriora pulsam fuisse, sub atrocium dolorum &gravium symptomatum choragio. Affectus animi, quorum operatio in solidas &nerAnimi affectuum effevosas partes impetuosa ac vehemens est, crasin ac tempeAdiuturna tristitia &ctus influidis riem humorum mirifice immutant. animi angore, succi corporis spissescunt &cruditates viscidae acetosae ventriculo ingignuntur, quin si diutius durat, a sanguinis spissitudine fiunt viscerum infarctus &chronicae multae passiones. Ira, quae vasa potissimum biliaria stringit eaque accelerata systole a bile nimis vacuar, simul quoque ventriculum &duodenum stricturis exagitat, efficit, ut humores biliosi in his coacerventur, corrumpantur &ad vomitus, febres biliosas cholericas, cardialgias, viam sternant. Quumque animi pathemata, maxime operentur in ventriculum, eius motum invertant, digestionem &chylificationem laedantmultasque hinc cruditates, foecundas morborum matrices, ingignant, nihil etiam perniciosius est, quam post omnes animi patheticas commotiones esculenta aut potulenta capere, vel etiam inter cibum &potum, vel post eum, animo gravius affici. Vehemens membranarum capitis in atroci dolore Dolorum opespasmus, detinet etiam cibos in stomacho, concoctionem ratio ex solidis in fluida. turbat, inappetentiam conciliat &cruditate exciudit, quod etiam valet in dolore dentium. In dentitione infantum difficiliori, nihil occurrit frequentius, quam quod in paroxysmo feces antea naturales &bene coloratae, virides &corrosivae, cum acerbis torminibus &flatuum impetu, non sine convulsionum metu, secedant, dubio procul, quod a spasmis per dolorem gingivarum excitatis, ipse stringatur ventricuius cum tenui intestino, &lac diutius contentum ingentem cor