# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 125

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. VI. DE ELVIDORVM VITIIS EX VITIOSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/125

SOLIDORVM DISPOSITIONE. §. VII. Nihil frequentius in artis exercitio obvium, quam Ex spasmo quod ab asthmate spasmodico, quod validiori diaphragma- diaphragmatis spasmo potissimum absolvitur, diutius affligente hepar tis hydrops. tandem obstruatur, induretur ac tumores oedematosi pedum Quod ipseque dirus hydrops, ascites maxime, sequatur. quidem nullam profecto aliam ob rationem evenire arbitror, quam quod vehementi strictura portionis diaphragmatis nervosae, cui adhaeret hepar & emergens inde vas venosum cava, sanguinis recuisus ad cor valde retardetur, & cruor, praecluso transitu, ad inferiora relabatur, ibique & maxime in portae vena & hepatis viscere stagnans, tam truculentos morbos cieat. VIII. Quae quum ita sint, liquido patescit; spasticas in Et sic spasmi morbis quae urgent affectiones, maiorem obtinere succos succos inquicorrumpendi iisdemque impuritatem conciliandi potentiam, nant. quam ipsa incongrua & intemperata alimenta, paullo largius etiam sumta, modo excretiones, maxime per alvum & sudorem, vigeant. Hae enim quamdiu salvae sunt & integrae, ac omne quod superfluum, alienum & mixturae humorum vitalium minus congruum est, secedit, nullum ab eo metuendum erit detrimentum. Porro etiam ex dictis prona fluit consequentia, quod sub eiusmodi morbis spasmodicis, & maxime eorum paroxysmis, oppido tutum & consultum sit a copia alimentorum, & praesertim heterogeneae indolis, abstinere, eo quod his ingestis, ob retentas so des excrementitias, maior adhuc humorum vitalium inquinatio contingat necesse est. De vitiis fluIngens vero etiam illa est dyscrasia atque impuritas, idorum ex aquam humores & fluida ex atonia, tam solidorum in genere, tonia. quam speciatim viscerum, contrahunt. Sic nimiam sanguinis & humorum redundantiam, quae plethora vocatur, & to126 STCT. I. CAP. VI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
