Latin
SECT. I. CAP. VI. DE ELVIDORVM VITIIS EX VITIOSA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 126
Unproofread scanNot analysed yet
DE FLVIDORVM VITIIS EX VITIOSA tonum ac robur validamque systolen cordis, arteriarum omniumque vasorum, resistentia sua imminuit &frangit, cacochymiam inducere nemo nescit. Nam sicut ipsa plethora ab imminutis &suppressis excretionibus ortum trahit; ita tardior sub eadem sanguinis cursus &minus expeditus ad excretoria appulsus, non parum sordium secretionem &secessum, tum per varia organa, tum maxime per universale illud omnium praecipuum emunctorium, cutim, minuit atque Hinc etiam est, quod sanguis e corpore plesufflaminat. thorico emissus, crustam gelatinosam &variegatam exhibeat, &frequentius ad minima &lateralia vascula coactus in iisque incarceratus, inflammationes suscitet aegre discutiendas. Si hepatis vel lienis viscera, mere fere vasculosa, ex atonia nimium sanguine infarciuntur, vel demum occallescunt, aut indurantur, non modo intercij itur biliosi humoris secretio ac sanguineus latex bilioso sulphureo excremento inquinatur, sed &sanguinis ac lymphae motus plane aliter &praeter naturam dirigitur. Sanguis enim ad vasa &viscera vicina regurgitans, &appulso arterioso, transitum in venas impediendo, obicem ponens, efficit, ut nimiae ac perniciosae cruoris siant prosusiones, in ventriculo quidem per vasa brevia dehiscentia, vomitiones cruentae, ex disruptis uterinis vasis, menses copiosi &uteri haemorrhagiae, ex venis ani nimium apertis, enorme haemorrhoidum profluvium &in renibus mictio cruenta. Lymphae autem itinere per vasa lymphatica, quae his in visceribus discurrunt copiosissima, intercepto, humor restagnat, &copiosius in vasis abdominis collectus hydatides format, quibo tandem disruptis, feralis lymphae extravasatio &partium corruptio inducitur. Hinc attenta observatione patescit, &cachexiam, &scorbutum, &hydropem, ex solo hępatis vitio, obstructione &infarctu, incunabula trahere. dibzy G Google Insuper grave est vitium, quod sanguis tam in cra- Ex abonia usi, quam temperie, a tono uteri admodum deiecto patitur. teri. Videlicet quando perquam salutaris illa per uteri vasa singulis mensium periodis succedens sanguinis evacuatio, quacunque etiam ex caussa id fiat, imminuitur, supprimitur, vel ob aetatis rationem plane cessat, omnis humorum massa protinus inde vitium capit, &totius corporis malus habitus, sive cachexia, sequitur, languor universum corpus occupat, appetitus prosternitur, facies sit livida &luridi coloris, pedes intumescunt, lassitudo omnes artus infestat, ac demum variae exulcerationes, item erysipelata, dolores rhevmatici, lentae quoque febres, proveniunt. Quin sanguis ipse in tali statu exantlatus, morbidum &pravum exhibet colorem, valde serosus est, quandoque paene lacteus.