# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 13-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/13-2

463 ro morbo vitium vel sit in motu, vel in materia, quae movetur, immo ad motum disponit, motus porro vel nimis, aut in universo corpore, aut in certa tantum parte, intensus, vel imminutus sit, materia autem vel quantitate, vel qualitate delinquat, cuncta remedia vel circa motum, vel materiam operatione sua in genere occupentur. Et materiae quidem qualitate vitiosae corrigendae dicata sunt alterantia, quantitare peccanti evacuantia, motui vero si deficit, immi nutus est & partes atonia laborant, exc itando & procurando roborantia, si vero intensus nimis est & adauctus ac par tes spasino exercentur, componendo ac remittendo, sedativa inserviunt. Hae sunt generales quatuor medicamentorum elasses, ad quas omnia quae naturae promruaria ad medicum usum suppeditant, commodissime possunt reduci. Quin etiam omnes artis in medendo operationes, his adminiculis & hac ratione quam optime perfici possunt, & Hippocrates elegantissime hinc & vere mechanice Medicinam definivit lib. de flat. §. 3. scribens: Medicina nihil aliud est, nisi ablatio & app sitio. Ablatio quid m eorum quae excedunt, appositio vero eorum quae deficiunt. Qui autem istud optime facere potest, is optimus Medicus censebitur, quantumque quis ab hoc praestundo deficit, tantum deficit quoque ab ipsa arte. IV. Deinde quod ad caussalem influxum ipsamque remediorum actionem attinet; agunt ipsa immediate & proximè vel in fluidas, vel solidas partes, ita quidem, ut alterantia & evacuantia dicata sint fluidis, roborantia & sedativa solidis. Verum quia tam liquida, quam solida, diversae naturae sunt, Quippe diversis etiam rationibus succedunt operationes. nonnulla ex medicaminibus proxime actione sua afficiunt tenuissimum ac mobilissimum illud fluidum, quod in cerebro ac nervis hospitatur, & motum praecipue & sensum partibus ut apraestat, illud vel augendo ac in motum magis ciendo, ipsius naleptica, cordialia & suaveolentia, vel intensiorem mo464 SECT. II. CAP. IV. DE NOEDICAMENTORVM AVATVOR SVMMIS motum sedando, ut vaporosa, anodyna, opiata & graveosentia, quae exigua etiam dosi assumta, praesentaneam exserunt virtutem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
