# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 130

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. VI. DE ELVIDORVM VITIIS EX VITIOSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/130

Nam urina, quae antea, remittente impetu febrili emissa, erat saturate colorata & crassum deponebat sedimentum, iam tenuior & limpidior redditur, feces autem valde biliosae & obscuro colore tinctae, nunc naturalem rursus colorem acquirunt. Longe vero maior & excellentior virtus fluidis valde impuris & deturpatis in hypochondriacis & scorbuticis insinuatur, quando viscerum infarctus congruo aquarum mineralium potu tollitur & obstructiones expediuntur. Et sic quoque folidorum ad immutandam fluidorum schesin facultas patescet. CAP. VII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
