Latin
CAVSIS MORBORVM, ETQV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 131
Unproofread scanNot analysed yet
Quodsi enim Medici officium potissimum hoc est, ut morbos, vel imminentes arceat, vel praesentes abigat, simulque verum de eorum eventu iudicium promat, quomodo ad hunc finem obtinendum certiori ratione pervenire possit, ac si morborum caussas exacte scrutetur ac feliciter quoque inveniat, equidem non video. Sane corpus a morbis ingruentibus defendere, quid aliud est, quam eorum primordia &origines scire, &iis salubri consilio &medicina depulsandis studium operamque conferre? Neque aliud sanare est, quam caussas, veluti fontes graviorum symptomatum, prudenti medicatione removere. Multo minus vero quis rectum de morbi cursu &certum de eventu formare poterit iudicium, nisi eius caussae verae &proximae planius &plenius perspeSapienter itaque proditum est ab Hippocrate ctae fuerint. eiusque fidis sectatoribus: medicum ad sanandum sufficere, si ad cognoscendum suffecerit, ut ait, Lib. de arte §. 20. quod clarius exprimit Lib. de flatibus §. 2. Si quis caussas corporis affecti probe cognoverit, potens est valde ea corporibus adferre, quae cerpori commodent, nimirum contraria, morborum natura perspecta. Atque etiam pulchre more suo Celsus scribit: caussae morbi investisatio eiusque primordia &occasio in affectionis &remediorum cognitionem deducunt amplissimam. Verumenimvero, quo maiori &plane mirifica utiAmedicis talitate haec de morborum, quinimmo mortis natalibus recte men pleerumcognoscendis doctrina, eminet: eo negligentius &incurio que ignoratur. sius fere in Medicorum scholis &monumentis, vel minimum non satis exquisite &solide agitatur, vel plane silentio transmittitur. Plurimos, qui quotidianis in artis operibus versantur, id tantummodo quaerere, ut nomen morbi, quo aeger laborat, noscant, neque multum ulterius de corporis aegrotantis natura, de caussae morbificae indole ac vehementia, de sede affecta, deque mali prima origine sollicitos esse, vulgari &ubivis obvia curandi ratione perspectissimum est. Per132 SECT. I. CAP. VII.