# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 135

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAVSIS MORBORVM, ETQV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/135

Malignitatis itaque in morbis acutis nota est subita & plenaria omnium virium prostratio atque defectio, quae hisce indiciis se prodit: omnis animi ac corporis vigor deiectus est, artus robur & pristinam ad motum potentiam amiserunt, pulsus arteriarum ob systolen cordis contractiorem & languidam exilior & debilior fit, nullus placidus & qui reficiat est somnus, sed somnolentia quaedam magis magisque debilitans, vel assidua vigilia premit, aegri iacent plerumque sine dolore & sine singulari sensi, neque calor in exterioribus partibus adeo intensus est, sunt anxii & inquieti, mutant saepius situm, inque eo erecto perquam facile in animi defectionem incidunt, alvus minus recte respondet, urina plerumque tenuis, licet crebrius emittitur, respiratio est difficilior, male cohaerentia loquuntur & sine singulari convulsione valida frequentius intra paucos dies extinguuntur. §. VII. Ex hisce liquido apparet, malignitatem viribus, quae Quae viribus Quid vero vitam absolvunt & tuentur, infensissimam esse. maxime infensa. sit malignitas, & cur tam pernic alis sit? non alienum erit, hic exponere. In quo quidem evolvendo, si quis defectionis virium & malignitatis caussam per calidum nativum debile vel extinctum, aut per cessationem naturae vel archei a motu suo & directione corporis, aut per spirituum vitalium oppressionem, explicare velit: is certe nihil, quod concipi possit, quod vere existat & quod in applicatione & in connexione usui sit, afferet. Missis potius eiusmodi fictis terminis, ita sentiendum esse censemus: vires quae corpori nosito ed by Goo giti 136 SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MORBORVM ET QVIDEM stro insunt, non alias esse, nisi motrices, & quae a convenienti boni sanguinis in partes influxu, salvis tamen & integris nervis, proficiscuntur; atque adeo eos prae aliis esse robustiores, qui ampliora habent vasa, qui fibras compactiores & laudabilem sanguinis apparatum obtinent; imbecilliores vero, quibus fibrae sunt laxae, vasa angustiora & quibus parcior sanguis inest.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
