# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 136

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAVSIS MORBORVM, ETQV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/136

Praeterea corporis nostri vires a convenienti victu, a liquido subtili & spirituoso, ab aere puro & temperato egregie foveri & depressas mox resuscitari, & vicissim a victu incongruo, omnis spiritus & virtutis experte, ab odore vel medicina vaporosa & graveolenti, ingentem induci virium iacturam. Denique omnibus iis affectibus, qui a conferta crudorum & impurorum humorum, vel sanguinis copia, originem trahunt, notabilem languorem viriumque lapsum perpetuo fere iungi. Manifestae igitur sunt virium, quae vitae, & omnium actionum vitalium praesides sunt, caussae, praesente quippe sanguine temperato, subtilibus elasticis & volatilibus partibus referto, & sufficiente facto ad quaevis organa affluxu, omnes partes solidae & motrices, earumque princeps cor, debitum suum tonum, robur motumque constrictionis & dilatationis, qui uuiversam oeconomiam animalem gubernat, accipiunt. VIII, Has itaque vires prosternit malignitas, cuius indoles atque origo quam optime ex interiorum perlustratione in iis, qui ex acutis & malignis morbis decesserunt, erui Nimirum si observationes & dissectiones eorum, potest, qui peste, petechiis & aliis malignis febribus mortui consulimus, & quae a nobis ipsis hac in re visa sunt recordamur, nunquam non notabilis, vel in ventriculo, vel intestinorum volumine consistens putrida, foetida corruptio, sive sphacelatio, sese obtulit; ut inducamur credere, nunquam veram malignitatem periculi plenam adesse, ubi non quaedam ex solidis partibus interioribus sphacelo & putredine infectae fuerint.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
