# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 138

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MOREORVM ET QVIDEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/138

SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MOREORVM ET QVIDEM enim non novit, hecticis & quae demum hydropicis, scorbuticis & cachecticis complicantur febribus, ingentem corporis languorem viriumque iacturam, cum plenaria ad motum & labores impotentia, appetitus identidem totalem prostrationem nec non somni quieti & reficientis assiduum defectum & calorem consumentem, cum sudore colliquativo & marcore incredibili pulsusque continua celeritate ac debilitate, perpetuo coniungi; donec tandem alvi profluvium, pedum intumescentia, crebrior anin i defectio finem vitae clauQuo facto, sub interiorum lustratione, hepar, liedant. nem, pancreas, maxime omnium vero omentum, interdum etiam uterum, in thorace pulmones corrupros ac putridos, cum extravasato ibi putrido sero, plerumque reperimus. Quamvis autem morbi, a putredine & sphacelo interno orti, plurima signa communia habeant: nihilo tamen secius pro differentia viscerum quae occupant, & pro natura etiam putredinis, celerius vel tardius serpentis, reculiaribus quibusdam notis, quas breviter strictimque recensebimus, distinguuntur. Primo vero notandum est, deterrimae indolis esse eam sphacelationem, quae partes ventriculi & intestinorum nerveas membranaceas occupat, eo quod celerrime interficit & morbos etiam peracutos, immo acutissimos, progignit. Videlicet, si putrida corruptio in ventriculo consistit, praeter summam illam virium prostrationem & signa malignitati communia, singularis nausea & quaedam eruetationis lymphae in os species ad vomitum inclinatio, itemque singultus, cum sensu quodam frigoris circa praecordia interno, sese exserunt: praecedit summa anxietas corporisque iactatio, & fixus in regione praecordiorum ardor, qui tamen cum dolore subito cessat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
