# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 139

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MOREORVM ET QVIDEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/139

Ab hac non differt, quae a veneno vel maligno pharmaco in robustis & sanis antea corporibus producitur, quippe quae brevi pariter necat, & delid by G Google delirium ac convulsio, cum plenaria pulsuum per aliquot horas intermissione, mortem antecedit. XI. Neque duodeni inflammatio eique succedens sphacc- Duodenilatio infrequens est. Nam morbis acutis, cholerae & febribus cholericis, ex facili supervenit, & gravissimae quoque irae soboles est. Hisce vero notis distinguitur: ingens & valde anxius viresque prosternens cum sudore frigido circa dextrum regionis praecordialis latus constans est ardor, cui facies lurida & flavo colore tincta iungitur, quia spastica strictura liber bilis ad intestina descensus praecluditur, eademque per vasa lymphatica ad sanguinem regurgitat: comitem quoque duodeni inflammatio plerumque habet singultum, incredibiles anxietates & inquietudines, ob nervosas partes tam graviter lacessitas. Intestina tenuiora Et reliquoubi sphacelosa inflammatio adoritur, praeter assiduam febrem, rum intestinorum tedolor cum interno incendio circa umbilicalem regionem nuium. percipitur, alvi nimia strictura est, succedit tandem summa virium defectio, cum sudore frigido, pulsu debili & inaequali, sensus doloris simul & semel perit & excrementa foetida, interdum sanguinea, sponte feruntur. Quae signa priora inflammationem, posteriora vero sphacelum designant; ubi iterum notandum hoc est, quod, si a caussa violenta externa, ut ab intestino in hernia incarcerato, ab assumto veneno, vel pharmaco virulentiae non experte, aut ab animi graviori affectu, producta fuerint, delirium & convulsio mortem celeriorem efficiant. §. XII. Intestina in deterioris notae dysenteria, inflammatio- Maxime in dysenteria. ne acuta & sphacelo quoque corripi, procul ab omni dubio est. Illam atrocia, cum febre, siti, interno ventris ardore, tormina, penitius manifestant: huius vero subita indolentia, quando confestim simul & semel dolor, qui antea erat intolerabilis, & ardor desinit, haud fallax indicium est; maiori 140 SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MOREORVM ET QVIDEM iori simul reddito excrementorum paedore & virium decremento adaucto.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
