Latin
SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MOREORVM ET QVIDEM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 141
Unproofread scanNot analysed yet
Visitur ab initio inflammatio &febris acuta inflammatoria, ex suppressione lochiorum frequentissima, qua sedata, circa pubem frigoris sensus est, ad alvum maximeque urinam stimulus, &fluxus lochiorum, antea pertinaciter cohibitus, brevi ante mortem sponte sua demum procedit. §. XIV. Phthisicis &qui ex pulmonum diuturno vitio laboraDe corruptionę pulmorunt, tandem putredo cum febre putrida sic dicta hectica, quae num. vires paulatim opprimit, supervenit, cuius indicia sunt, praeter foetidam ex ore exhalationem, facilis in situ erecto animi defectio, expectoratio cessans, pectorisque oppressio Aetate confecti tandem in sicum spiritus difficultate. Et senibus familem viscerum corruptionem incidunt, omnis perit appemiliari titus, assiduus adest calor, unde vires paulatim consumunmarasmo. tur, ut tandem penitus deficiant, qui affectus communiter Ceterum internis viscerum corrumarasmus appellatur. ptionibus individuus comes est febris continua, cum calore quidem non adeo acri &externo, qui tamen vires &succos sensim absumit: ita quidem, ut certis intervallis temittat, non vero intermittat, postea exacerbetur, donec tandem plenario virium lapsu penitus opprimat. XV. Corripit denique sphacelus ipsas membranas cere- De sphacelo membranabri, eiusque substantiam, qui tamen non nisi praecedente rum cerebri. inflammatione oboritur, &hisce indiciis sese manifestat. Primum arteriae temporum &interiores cerebri vehementius pulsant, facies est rubicunda, oculi feroces, somnus nullus, urina tenuis, omnia furoris plena, quae notae phrenitidis sunt. Postea subito compositus fit animus &ad intelligentiam redit, nihil vero nisi de summa virium defectione aegri conqueruntur, facies ante rubicunda in luridam mutatur, pulsus inaequalis ac debilis est, &sponte saepe sanguis e naribus, paucus tamen, prodit, &haec omnia inflammationem in sphacelum transiisse &mortem adesse signiLethalem eiusmodi phrenitidem aliquoties vidi ficant. in puerperis, quae subsistente lochiorum fluxu, accedente febre acuta, nono interierunt die§. XVI. SEeT. 1. CAP. VII. DE CAVSSIS MORBORVM ET QVILEM §. XVI.