Latin
SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MOREORVM ET QVIDEM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 146
Unproofread scanNot analysed yet
Hi tumores non raro praegrandes fiunt, ut vel plures libras seri puri, quod calore in offam, ut albumen ovi, abit, complectantur, ac saepissime haerent intra duplicaturam pleurae, &cavitatem thoracis replent; quibus difruptis, ingens pectoris fit inundatio, quae pulmonum expansionem &motum diaphragmatis impediendo, aegrum suffocatione tollit opprimitque Vidimus talem casum ante aliquot annos in generoso militiae praefecto, qui de dolore in pectore continuo, fixo &compressorio sinistri lateris conquerebatur, paulo difficilis cum tussi sicca perpetuo aderat respiratio, quae intervallis, praesertim noctu ab incongruo maxime situ, ita ingravescebat, ut summa anxietas cum suffocationis metu per aliquot horas adesset, pulsus continuo frequens, mollis tamen, sine siti vel notabili calore, neque appetitus, neque somnus plane deficiebant; pedes frigidi &una cum scroto tumore oedematoso laborabant, exterius in thoracis regione nihil tumoris, nihil ruboris animadvertebatur. Accidit demum, ut a paulo fortiori thoracis commotione a cachinno confestim in maximam &continuam spirandi angustiam atque anxietatem, quae ad quindecim horas durabat, incideret, qua etiam infeliciter misereque suffocatus periit. Aperta thoracis cavitate, latus finistrum totum seri minimum octo librae inundabant, quod largius, levi saltim incisura facta, effluebat, eodemque penitus effuso, membranaceum receptaculum disci maioris magnitudine, tenue tamen, ad latus sinistrum in conspectum venit, quod finè omni dubio ex membrana pleurae productum erat, &collecta intra duplicaturam ex vasis lymphaticis disruptis lympha, talem capsulam sibi efformaverat. Reliqua viscera satis erant integra, nec alio, nisi quod ex morbi diuturnitate contraxerant, vitio laborabant.