# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 147

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MOREORVM ET QVIDEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/147

Caussam vero & ortum huius affectus aeger in acre ac intensum frigus, quod in expeditione Rugiensi passus reiecit. XXV. Neque dubium est, quin eiusmodi serosi abscessus & In abdominetumores in abdominis cavitate saepe occulti lateant, & vel in mesenterio, aut in dorso, intra duplicaturam peritonei, vel intra uteri membranas, quandoque etiam intra ipsum ovarium, contineantur, qui dehiscentes, facto semper affluxu maiori, feri copiam in abdominis cavitatem ingentem fundunt, quod corruptione dum inficit viscera, fatalem diem arNon quidem sine difficultate eiusmodi tumores cessit. cognoscuntur, & a posteriori magis & noxio eventu atque effectu demum se produnt, si videlicet in mali habitus corporibus & diutius infirmis subito hydrops gignitur, abdomen intumescit, & fluctuantes aquae vario in latera decubitu percipiuntur; id quod etiam concludendum est, si quis diuturno pectoris dolore & respirandi angustia affectus confestim in suffocativam spirandi angustiam non superabilem incidit, ubi certe subiti eiusmodi hydropis generatio non aliam caussam, quam rupturam ingentis aquosi tumoris & effusionem copiosam seri in cavitates agnoscit. Quod vero intra membranas tumores, quibus extra vasa positus humor insidet, gigni possint, evidenti testimonio est ille tumor, qui salvis internis visceribus intra duplicaturam peritonei hospitatur & mole sua abdomen eiusque musculos mire distendit, adeo, ut verum hydropem mentiatur. Quo in casu Nuckius aliique paracenthesin, quae in anasarca nunquam non plus exitii quam salutis affert, summe proficuam observarunt. §. XXVI. Ab abscessibus ad partium exulcerationes transimus, Exulceratio. quae ab illis non parum differunt, tum quod abscessus co-nes interna. piam 148 SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MORBORVM ET QVIDEM piam materiae, & purum, album, coctum pus, ulcera vero parum ichoris & seri foetidi fundant, illi magis partes sanguineas succulentas, haec vero membranaceas frigidas & siccas adoriantur ibique sedem fixiorem habeant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
