Latin
SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MOREORVM ET QVIDEM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 148
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse ventriculus, qui partium membranacearum facile princeps est, ab his nonnunquam attentatur. Meminimus olim civem Mindensem, ob nimiam spiritus vini ingurgitationem &frequentiorem iram, acerbissimo dolore ac tumore circa praecordia correptum fuisse, qui sumto cibo increscebat, utut vomitu non ita multo post reiiceretur. Accedebat universi corporis marcor frequens erat lipothymia, alvi excrementa nigricante colore interdum tincta erant, quumque per dimidium fere anni misere decubuisset, tandem fato concessit. Aperto cadavere, ventriculus parvus &valde contractus, crassus tamen &albicans inventus fuit, rugis &etiam punctulis intus obsitus, quibus incisis, materia saniosa foetida exstillavit, &in corde ac omnibus vasis parum sanguinis repertum. §. XXVII. Vesicam quoque non raro chronicum &molestum ulcus, sive ex luis Gallicae contagio, sive ex calculi grandioris attritu, aut ex cessante consueto haemorrhoidali fluxu, fovere, non novum est. Id vero magnus urinam emittendi stimulus, cum ardore &difficultate manifestat. Vrina mingitur crassa, quae subinde instar albuminis ovicohaerens, simul ex vase effunditur, inque ea non modo pelliculae &furfuracea quaedam natant, sed &serum viscidum ac purulentum in fundum deiicitur. Dolor etiam valde gravis pubis ac perinaei regioni incumbit, cuius tanta saepius saevitia, ut partes extremae inde inhorrescant, qui tamen remittit, si largiorem quotidie ac tenuem potum aegri assumunt, quippe tunc urina facilius prodit, cum copioso mucido sedimento. Ab eiusmodi ulcere vesica densatur &corrugatur, exterius albicat, fibrae contractae, nigricantes ac sphacelatae apparent, &pus in ea cuniculos format.