Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 15
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus salutaris successus ex vestitu, ad corpus fovendum &in aequabili semper calore servandum, apto, nec non temperato pedum tepore &madore optime dignoscitur: vicissim autem pedes sicci &frigidi, tubulosum cutis corticem strictiorem &sor dium per hunc exhalationem sufflaminatam esse, subindicant. Hinc si sub frigido, humido, mutabili &inaequali aere, nec non vernali &autumnali tempore, tempestatibus crebrioribus vicissitudinibus interpolatis, exclusio sordium per halitus valde diminuitur, corpora fiunt languida, &morbi, qui populares habent circuitus, perquam familiariter infestant. Quum vero homo plerumque plus aliment assumat, plus etiam seri &sanguinis ingeneret, quam natura corporis ferre &in usum convertere potest, ut ordinariae etiam excretiones saepe supervacuis humoribus evehendis non sufficiant extraordinarii subinde &statis nonnunquam temporibus, mensibus &annis recurrentes motus excretorii, contingunt, quibus vel ipse sincerus sanguis nimis abundans, uti fit in sexu sequiore, per uteri, &in nobiliore, per ani venas, nec non in pueris &ad olescentibus, per narium stillicidium, foras dimittitur; vel etiam humores serosi &impuri per largiores sudores, per copiosas alvi dejectiones, per narium in coryza defluvium, nonnunquam validiori tussi, per diuturniorem viscidi ac glutinosi humoris exscreationem. cum singulari sanitatis commodo ejiciuntur: quae salutares &consuetae ejectiones, si deficiunt, vel prorsus supprimuntur, metus est, ne gravissimi morbi exinde emergant. Nihil vero aeque perniciosum atque exitiale est, quam si criticae ejumodi, praesertim sanguinis, excretiones, celerrime &uno quasi ictu sistuntur; cujusmodi noxia vi potissimum pollet, tum gravisanimi affectus, inprimis extrema &minima vasorum oscula cori ingens terror, tum aer nimis frigidus, aut frigus externum inconsideratius corpori admissum: siquidem exinde exitiales humorum fiunt stagnationes, 16 SECT. I. CAP. II. DE HIST.