# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 15-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/15-2

Quemadmodum vero Medicina rationalis ab evidentibus maxime caussis, obscuris omnibus, ut loquitur Celsus, non a cognitione artificis, sed ab ipsa arte reiectis, instrui debet: ita etiam illam scientiam, quae medicamentorum facultates pandit & ad rationes revocat, non ex caussis obscuris nimisque remotis, vel principiis atomisticis & secundum maguitudinem & figuram particularum geometricis, quae revera incomprehensibilia, sed ab evidentibus, proximis, in sensus cadentibus & comprehensibilibus, immo maxima ex parte ipsa experientia petendam & hauriendam esse iudico. Cui proinde methodo etiam inpraesentiarum insistam, & in hac facultatum, & proprietatum medicamentorum explicatione, plana admodum, simplici & facile concipienda ratione procedam, ita quidem, ut non omnes, sed selectas tantum & usu comprobatas ex quavis classe species recenseam atque quoad agendi modum atque usum nervose explicem. VII. Sermo autem primo erit de ALTERANTIBVS, quae Altorantium primam remediorum classem conficere & maxime circa corre. quatuor sunt genara. ctionem materiae quae qualitate in vitio est occupari, superius dixi lam vero quia materia emendanda in morbosis corporis afflictionibus variis modis delinquere potest, varias etiam alNimirum succi terantium species inde resultare elucescit. corporis nostri qui secundum naturam blandi, dulces ac temperati esse debent, vel salino-acidam & corrosivam naturam induerunt, vel intemperie calida, subrili sulphurea infecti sunt, vel nimis viscidam, tenacem & crassam, vel valde acrem & corrosivam indolem contraxerunt. Hinc ut quadruplex haec vitiosa qualitas corrigatur, quadruplex etiam alterantium genus esse debebit. Et quidem ad acidum imbibenNun (Hoff. Syst. Med. p. III.) 446 ECT. II. CAP, IN. DE MEBICAMEMTOS V QEATVOR SVIIMIS benuum se chundendutm, aleos sents, ad eaestuantem & biliosam intemperiem contemperandam & refrenandam, temperantia, ad viscidum & spissum dissolvendum ac colliquandum, incidentia & denique ad acrimoniam urentem & corrodentem involvendam ac mitigandam, demulcentia apta sunt atque accommodata. §. IIX. Primum itaque alterantium genus complectitur ABHorum ciassem ducunt ex marinis mater

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
