# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 15

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/15

Hujus salutaris successus ex vestitu, ad corpus fovendum & in aequabili semper calore servandum, apto, nec non temperato pedum tepore & madore optime dignoscitur: vicissim autem pedes sicci & frigidi, tubulosum cutis corticem strictiorem & sor dium per hunc exhalationem sufflaminatam esse, subindicant. Hinc si sub frigido, humido, mutabili & inaequali aere, nec non vernali & autumnali tempore, tempestatibus crebrioribus vicissitudinibus interpolatis, exclusio sordium per halitus valde diminuitur, corpora fiunt languida, & morbi, qui populares habent circuitus, perquam familiariter infestant. Quum vero homo plerumque plus aliment assumat, plus etiam seri & sanguinis ingeneret, quam natura corporis ferre & in usum convertere potest, ut ordinariae etiam excretiones saepe supervacuis humoribus evehendis non sufficiant extraordinarii subinde & statis nonnunquam temporibus, mensibus & annis recurrentes motus excretorii, contingunt, quibus vel ipse sincerus sanguis nimis abundans, uti fit in sexu sequiore, per uteri, & in nobiliore, per ani venas, nec non in pueris & ad olescentibus, per narium stillicidium, foras dimittitur; vel etiam humores serosi & impuri per largiores sudores, per copiosas alvi dejectiones, per narium in coryza defluvium, nonnunquam validiori tussi, per diuturniorem viscidi ac glutinosi humoris exscreationem. cum singulari sanitatis commodo ejiciuntur: quae salutares & consuetae ejectiones, si deficiunt, vel prorsus supprimuntur, metus est, ne gravissimi morbi exinde emergant. Nihil vero aeque perniciosum atque exitiale est, quam si criticae ejumodi, praesertim sanguinis, excretiones, celerrime & uno quasi ictu sistuntur; cujusmodi noxia vi potissimum pollet, tum gravisanimi affectus, inprimis extrema & minima vasorum oscula cori ingens terror, tum aer nimis frigidus, aut frigus externum inconsideratius corpori admissum: siquidem exinde exitiales humorum fiunt stagnationes, 16 SECT. I. CAP. II. DE HIST.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
