# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 151

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MOREORVM ET QVIDEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/151

Dici enim vix potest, quam gravem labem lienis viscus ex longa contrahat tristitia, quae uti ira hepar & ductus biliarios potissimum afficit, lieni noxam affricat, ita quidem, ut praeter imbecillitatem, quae inde in universum corpus redundat, huic potissimum robur & vim resistentem adimat illudque ad concipiendos infarctus disponat. Vt adeo Veterum sententia, qua hepar irae & lien melancholiae sedem esse volunt, ratione & experientia non destituatur, modo melior & rationalis accedat explicatio. XXXII. Ex ruptis inPariter quandoque lethalis ruptura vasorum internoterne haemorrum haemorrhoidalium accidit. Novimus primipilum quenrboidalibus. dam, natione Gallum, qui liberalius utens vino adstringente Francico, quod vocant Pontack, subsistente consueto haemorrhoidum fluxu, in atrocem dolorem dorsi & cruciatus infra umbilicum incidit, cum febre lenta, purpuracea etiam, largo sudore & alvi tam firma constipatione, ut clystere iniecto nihil redderet, sed tormenta potius augescerent. Secta fuit vena, propinata nitrosa, oreosa, demulcentia, mannata aliaque plura, demum simul & semel aliquot mensuras sanguinis foetidi & grumosi per anum eiecit, ipseque lipothymia correptus diem obiit Neque alia huius affectus & eventus fuit caussa, quam quod farta nimium & distenta coli ac recti vasa, dolorem, & rupta, funestum profluvium intulerint.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
