# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 152

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/152

§. XXXIII. His frequentiores sunt seri intra cavitates effusiones, ac inter has ea, quae fit in capite, & aetati infantili infesta, immani magnitudine ac tumore, quem hydrocephalum dicunt, & aliarum partium marcore, in conspectum venit. Eadem seri intra cavum thoracis collectio & stagnatio, quae hydrops thoracis audit, iis, qui polypum grandiorem in corde & maioribus eius vasis gerunt; & asthmate convulsivolaborant, satis frequens est, & nunquam fere non, ubi magna spirandi difficultas iungitur, extravasati seri copia in Haec ipsa vero sic dithorace, instituta anatome, visitur. iudicanda est: respiratio antea difficilis si longe difficilior redditur, & paroxysmus quasi suffocatorius diutissime affligit parumque remittit, non fallax seri in thorace copiosius coliecti indicium praebet, praesertim, si, quod exspuitur, sanguineis striis distinctum, eo quod ob nimiam pulmonum compressionem & diaphragmatis motum sufflaminatum, sanguinis liber cursus ex uno cordis ventriculo in alterum intercipitur, & is ex arteria pulmonali vehementius contracta, in arteriam asperam exprimitur, quod signum in funestis praecipuum est. In abdominis cavo serum vasorum alveis elapsum tum ex murmure, fluctuatione, tum etiam ex maiori virium prostratione & lenta febre, quum viscera corrumpi incipiunt, in hydropicis dignoscitur, quae corruptio per paracenthesin, aeris armosphaerici liberiori accessu facto, magis magisque promovetur, & mors acceleratur. De purulenta materia ex abscessibus disruptis in cavitates exstillante, quibus nimirum effectibus se prodat, iam in superioribus mentio facta est. XXXIV. Quid? quod quandoque plane pars quaedam interna difrumpatur & subitam insperatam mortem afferat, id quod potissimum de liene & utero anotavimus. Erat quondam Hemipoli femina viginti & quod excurrit annorum, sanguineae constituntionis & floridae faciei. Haec venaesectionem nunquam passa & sexto iam mense uterum gerens, non solum ob matris obitum gravi afficiebatur moerore, sed etiam incendio suborto terrore percellebatur, eoque excita, praecipiti lapsu e scala cadebat, post quadrihorium exspirans. Inquirentibus autem in tam subitae mortis caussam, facta sectione, aliquot librae sanguinis corrupti, ex disrupto in convexa parte tumido & friabili liene, effusae, in abdominis cavo sese obtulerunt, licet exterius ne vestigium quidem sugillationis compareret.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
