Latin
XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 156
Unproofread scanNot analysed yet
Qui atrophia affliguntur, praeter abdomen inflatum, quod subinde in pueris conspicimus, obstructas &valde tumidas in mesenterio, testantibus id anatomicorum observationibus, delitescentes glandulas gerunt, quae liberum iter ac transitum chyli impediendo, tabem &marcorem corpori inferunt! intestina humoribus replent, qui fluxuum &frequentium deiectionum caussae fiunt. Nonnunquam accidit, ut ingentis magnitudinis scirrhus, vel plures etiam, mesenterii membranis inhaereant, quibus venter in molem attollitur, ut vel ingravidationem, vel molam, vel hydropem mentiatur; reliquas vero partes corporis tanta saepius absumit macies, ut ossa atque pellis videantur cuncta, qualia exempla passim in observationum medicarum scriptoribus leguntur. Tali in casu id tantum vitandum est Medico, ne in prognosi imprudenter delinquat suamque existimationem laedat. Differt enim eiusmodi tumor ventris, à scirrhosa glandularum mesenterii intumescentia productus, a graviditate magnitudine ingenti &magis magisque increscente, reliquarum partium contabescentia, &quod tumida moles non tam ad ilia &versus dorsum, quam potius ad medium abdominis sese extendat, nec non quod in praegnantibus motus infantis vividus persentiscatur. Ab hydrope autem distinguitur, dum huic tumores pedum oedematosi cum facie plumbea &lurida, urina pauca &rubicunda complicantur, aqua quoque in scrotum descendit &in abdomine impressi digiti vestigia relinquuntur, quae in tumidis mesenterii glandulis non conspicua sunt.