# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 157

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/157

Sed multo difficilius est, a mola, quae ab lauctoribus vocatur nutritionis, & quae potius excrescentia fungosa utero adnata est, hunc tumorem in feminis discernere, nisi quod in eiusmodi carnosis molis magnum pondus in regione pubis percipiatur, alvi & urinae fiat difficultas & humor peregrinus cum sanguine interdum ex poris & glandulis uteri exprimatur, quod mesenterio affecto non facile accidit. Praeterea scirrhosi tumores frequentius etiam duo ilIn bepate. la in hypochondriis magna viscera sita, hepar & lienem, adoriuntur, quia ob singularem venae portae structuram, dum vasis advehentis & arteriosi munere fungitur, infarctibus, obstructionibus, & ex iis pronascentibus scirrhis, quam maxime sunt exposita, quibus generandis adhuc eorum structura vasculosa plurimum velificatur. In hepate si consistit & magnam eius partem occupat, gravativus in dextro hypochondrio percipitur dolor, saepius etiam praedurus ac renitens tumor exterius conspicitur ac sub costis spuriis & scrobiculo cordis tangi potest, praesertim si quis ventri incumbat. Ceterum color faciei flavus & luridus est, eademque cum oculis tumida, pedes quoque intumescunt, respiratio est difficilior, & compressione ventriculi post cibum, praesertim flatulentum, anxietas circa praecordia augetur. XLI. Quandocunque lien intumuerit, vel etiam in scirLiene. rhum abierit, in latere sinistro versus dorsum sub costis spuriis gravativus & pressorius est dolor, qui usque ad- praecordialem regionem sese extendit, cachexia quoque in facie conspicua, & ructus ac flatus molestant, languet appetentia & spiritus difficulter trahitur. Accedentibus doloribus & stricturis, ex animi graviori affectu, vel aliis de caussis, spasticis, vomitus cruentus nigricans, vel solus, vel eiusdem coloris deiectionibus coniunctus, quem morbum Hippocrates nigrum 158 SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MORBORVM ET QVIDEM grum appellitat, utplurimum funestus nascitur: id quod saepius vidi in feminis adultioribus, sanguineae complexionis diu moerori indulgentibus, immo etiam post paralysin sinistri lateris, post quam & atonia & infarctus lienis incessit. Scirrhum quandoque etiam uterum invadere, ita ut fere totus in illum mutetur, observationum fide constat, & de eiusmodi casu vid: Misc. Nat. Curios. Cent. I. obs. 20.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
