Latin
XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 161
Unproofread scanNot analysed yet
guinis effusio sequitur, &paulo post embryo. Perperam autem hae massae habentur pro molis, quae nihil aliud sunt, quam polyposae eiusmodi a mucido stagnante intra venas uterinas sauguine concretiones, quibus eiectis, ob vasorum nimiam distensionem &apertionem, largissima sanguinis efId tamen interdum accidit, fusio sequi necessario debet. ut aliquot placentulae abortivae in uteri cavitate maneant, ibique auctae ac induratae, varia symptomata producant, quorum caussa mola a Medicis communiter dicitur &adstruitur, cuius indicia sunt, si intumescit abdomen, tumor vero magis ponderosus &durus est in ventre, nec versus umbilicum extenditur, sed in inguine subsistit, nullus se exserit motus infantis, nec verus, nec calcitrativus, neque circa umbilici regionem, nec exterius percipitur, sed interius debilis &tremulus est, cui multae praecordiorum anxietates cum tensivis doloribus iunguntur. Quandoque cum saevissimis partus doloribus eiusmodi molae, quae nonnisi membranacea concreta sunt, excluduntur, unde venter mox in totum subsidet. §. XLVI. A polypis ad alias res fere leves &ludicras, nihil- De calculis ominus saevissimorum, quin lethalium, affectuum caussas, nos in renibus. convertimus, inter quas iure meritoque calculus ex materia tartarea, terrea, mucida concretus, si infelicissime canales vel cavitates eximias ¬abiles obstruat, refertur. renum (Hoff. Syst. Med. p. III.) 162 SECT. I. CAP. VII.