# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 166

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MORBORVM ET QVIDEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/166

Si in intestinis, praesertim ileo, cui lubentissime insident, eo quod amarorem bilis minus fere possunt, nidum suum habent, haec sunt indicio symptomata: venter mirifice, praesertim in infantibus, distenditur, ut tympanitide laborare videantur, alvi subinde nimia iungitur deiectio, qua feces foetidae coloris cinerei, stercori bubulo similes, secedunt, partes superiores tabescunt, ita prorsus, ut nonnisi osFasa cohaerentia conspiciantur, licet multum appetant. cies plerumque pallet & tumida est, & cum excrementis ramenta quaedam, seminibus cucumeris vel cucurbitarum simiLumbrici dicuntur huius intestini incolae, lia eiiciuntur. qui plerumque lati sunt & longi & mirifice se convolvunt, neque tam alacres sunt, quam rotundi, saepius quoque ob tussim, febrem & lateris dolorem pleuritidem mentiuntur, quae tamen a vermium symptomatibus, dolore sub costis spuriis, febre acuta & tussi sanguinolenta distinguenda. §. LIII. Quod attinet ad ascarides, neque hae obscuris indiciis se produnt. Hospitium suum quam maxime in intestinis crassis quaerunt, & frequentius ac copiosissime recto insident, similesque tineis sunt, & manipulatim saepe alvo eiiciuntur, quin ex ano non raro prorepere & muliebribus pudendis se insinuare solent, ut cum urina in matulam descendant, saepiusque incautioribus Medicis imponant, ac si ex vesica prodiissent. Vtut vero multa cum reliquis insectis communia habeant, si inflationem abdominis, si maciem, si nauseam respiciamus; in eo tamen quaedam est differentia, quod multus ac gravis pruritus in ano percipiatur, & elvus ad deponendum frequentius sollicitetur odoremque identidem foetidum excrementa exhalent. Hae vermium species natu etiam maiores, praesertim feminas luxui & otio indulgentes, divexare solent. §. LIV. Praeter memorata hactenus e vermibus gravia symInsolita inde ptomata illud adhuc notandum est, quod febres subinde symptomata.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
