Latin
SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MORBORVM ET QVIDEM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 167
Unproofread scanNot analysed yet
eos invadere soleant, qui vermibus exercentur, quae ex lentarum &putridarum sunt numero &similes quotidianis, nullumque servant typum, sed sunt erraticae, cum pulsu inaequali, frequenti &obscuro. Neque dubium est, quin ex vermibus in putredinem foetidam colliquescentibus exsurPorro etiam non praetereundum, quod vermes praegant. sertim minuti, quos sex pedibus cum nigro capite instructos vidimus, si nerveas tunicas intestinorum graviter lancinant, arrodunt, mirabilia atque infolita, quae ab imprudentiori vulgo incantationibus solent adscribi, symptomata producant. Videlicet sunt inter exempla verminantes, quos convulsivae artuum ad stuporem usque tractiones, distensiones &incredibiles circumgyrationes, miro torquent modo, mox aphonia tentantur, mox aliena &male cohaerentia cum mentis turbatione loquuntur, strident dentibus, in furorem agitantur, daemonia se videre asseverant; remittit tamen saepius haec symptomatum saevitia, si nimirum vermes a rosione desistunt. Tam valde gravis vero symptomatum violentia non aliunde repetenda videtur, quam quod universum genus nervosum, a vehementi rosione tunicarum intestinalium, mutua consensione &communicatione in exorbitantes hos motus rapiatur. Neque in hac latentium caussarum morbificarum conDe flatibus. sideratione silentio transmittendi flatus, qui utut res levissimi momenti videantur, tantas tamen anxietates, cruciatus &insolentia in dissitis etiam partibus symptomata concitant, ut vitam in summo discrimine positam credas. Caussa horum utplurimum est tenax &viscida copioso aere plena materia, quae a calore in halitus, quibus inest magna expansiva vis, resolvitur; accedit tamen etiam atonia, sive paralytica quaedam ed! byGoc 168 SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MORBORVM ET QVIDEM dam resolutio, tunicarum ventriculi &intestinalium, qua fit, ut nimium a contentis vaporibus expandantur tunicae &fibrillae nerveae, distorqueantur, praeter naturam huc illuc trahantur demumque per consensum atroces passiones accedant.