# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 168

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MORBORVM ET QVIDEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/168

Discrepant tamen symptomata a flatibus pro differentia loIn ventriculo Ventriculus quidem ab iis inflatus corum quae patiuntur. & per omnem ambitum fortiter expansus, summas praecordiorum anxietates & spirandi ad suffocationem usque angustiam, cum faucium constrictione efficit, atque inferior eius pars sub cordis scrobiculo versus latus dextrum, instar vesicae turgidae, ovi gallinacei magnitudine, sensibus & tactui sese offert, demum ructus superveniunt, quibus flatibus exitus conceditur & anxietatum fit allevatio. Et haec ventriculi inflatio frequentissima est hypochondriacis, nec non hystericis, in quibus saepe tanta, ut ea affectae, ob interceptum diaphragmatis descensum, sine omni sensu & motu iaceant & respirationis successus vix observetur. LVI. Et intestinis Saepius quoque intestina torquet flatuum proventus. Si quando accidit, ut tota intestinorum moles flatibus mirifice distenta, ingentem abdominis tumorem efficiat, dolores atroces cum alvi adstrictione exsurgunt, qui affectus colica flatulenta vocari solet. Quae distensio ubi est diuturna, ob intestinorum quandam paralysin & viscidae materiae copiam intus haerentem, abdomen instar tympani expanditur; tandem iungitur cachexia & tabes, ac morbus vocatur tympanitis. Frequentius vero contingit, ut tantummodo partes quaedam intestini, praesertim coli, flatu dolorifice diducantur, quod circa hypochondria utraque saepissime obvium, quia colon ibi in flexuras curvatur " quae impediunt, quo minus & flatus & alia contenta promte transeant, sed stagnent. Familiarissime id in hypochondriacis evenit, & perperam dolor, iile tensivus sinistri lateris, pro tumore & inflatione lienis a Medicis anatomes ignaris habetur, eo quod lien tize lien in homine non in hypochondrio, sed in dorso, sub diaphragmate situm obtinet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
