Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 170-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. DAMNIS EX COHIBITA CVTI CVLA EXCRETIONE. Vicunque artificiosissimam corporis nostri machinam partiumque in ea admirandam configurationem paullo curatius perlustrat, eandem ex numerosa organorum secretoriorum &excretoriorum congerie maxima ex parte coagmentatam esse animadvertit. Tanta enim secretionum &excretionum ad vitam cum sanitate tuendam utilitas est atque necessitas, ut sine iis corpus rec vivum, nec sanum, nec robustum, nec ad exsequendas animae actiones idoneum esse, neque etiam augescere &ad legitimum incrementum pertingere possit. Videlicet corrupribile est corpus humanum, nec a putredine immune durare potest, nisi perennis sanguinis omnisque generis fluidorum, mediante vigore systoles atque diastoles m solidis, progressivus motus libere succedat, cum quo simul intestina partium sanguinem constituentium calida agitatio augetur.