# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 170-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/170-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/170-2

CAPVT VIII. DAMNIS EX COHIBITA CVTI CVLA EXCRETIONE. Vicunque artificiosissimam corporis nostri machinam partiumque in ea admirandam configurationem paullo curatius perlustrat, eandem ex numerosa organorum secretoriorum & excretoriorum congerie maxima ex parte coagmentatam esse animadvertit. Tanta enim secretionum & excretionum ad vitam cum sanitate tuendam utilitas est atque necessitas, ut sine iis corpus rec vivum, nec sanum, nec robustum, nec ad exsequendas animae actiones idoneum esse, neque etiam augescere & ad legitimum incrementum pertingere possit. Videlicet corrupribile est corpus humanum, nec a putredine immune durare potest, nisi perennis sanguinis omnisque generis fluidorum, mediante vigore systoles atque diastoles m solidis, progressivus motus libere succedat, cum quo simul intestina partium sanguinem constituentium calida agitatio augetur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
