Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 174
Unproofread scanNot analysed yet
rio, cute, universa sanguinis &humorum massa, &tam copiosa per istud contingit excretio, ut ex Sanctorii calculo, oHac itaque suppressa mnes reliquas quantitate superet. maxima recrementorum pars restitat, omnes corporis succi sorditiem contrahunt, corrumpuntur ad putredinem dispoQuod vero manuntur, ut valetudo inde gravissime luat. ximum est, ipsae sordes quae sub perspiratione exhalant, valde tenuis salinae sulphureae &aereo-aethereae activae indolis sunt. Hae enim in corporis penetralibus retentae, vel ex cutis tubulis retrocedentes, haud secus ac mortiferum venenum, quod exigua mole &summa partium tenuitate acri caustica pernicialem vim in nervosis maxime partibus exsequitur, ob penetrantem subtilitatem, promte per universum corpus infesta semina spargunt, intimae ad partes exquisite sentientes sunt admissionis, easdemque atrocissime adoriuntur atque exagitant, ut vehementissimae, immo lethales, in nervosarum potissimum partium genere, oboriantur affectiones. §. VII. Inter ea vero, quae ad sufflaminandam saluberrimam perspirationem faciunt, aer potissimum connumerandus. Hic enim sicuti purus ac temperatus sanitati egregie patrocinatur; ita vicissim excessiva qualitate praeditus, eandem gravissime labefactat, hanc maxime ob caussam, quod immediate corporis corticem ambiat eiusdemque tonum vario alterando, succedentem per substratos tubulos sordium excretionem dirigat ac moderetur, intendat, vel frequentius cohibeat. Nimirum si nimis frigidus, nervis inimicus est, succos coagulat &fibras rigidas reddit, unde non solum ad affectus spasmodicos disponit, sed etiam cutis poros &vasa nimium coarctans, ad interiora urget humores, stagnationem demum ac stasin concipientes. Nimis humidus tonum solidorum laxat ac solvit, ut liquida languide circumagantur &ad emunctoria ipsosque subcutaneos tubulos non vegete appulsa sordescant, morbique ex atonia &humorum impuritate oriundi pullulent. Nimis calidus rarefacit &dissolvit corporis succos, ac intestinum motum augendo, acres &biliosos reddit, licet perspirationis successui non officiat, nisi simul humidus sit, &sic ad morbos malignos viam sternat. Potissimum autem cuticulari excretioni obest frigido humidus, quippe qui humores incrassando &fibrarum elaterem minuendo, efficit, quo minus succi spissescentes per minimos canales ad corporis corticem trudi, &remisso nimis colatorio, sordium secretio atque excretio rite perfici possit.