Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 176
Unproofread scanNot analysed yet
Inprimis autem nocent aeris tempestatumque vicissitudines, ac si diu durant saepiusque repetunt, morbos, qui populares habent circuitus excludunt; eo quod aequabili cutis tono, sub quo maxime viget libera perspiratio, nihil magis adversum est eumque destruit, quam repentina mutatio aeris calidi in frigidum, vel humidi in nimis calidum. Hinc certa &constanti experientia in comperto est, quod si calefacto per fervidum vernum vel aestivum aestum corpore, &resoluta sub calore intestino motu intenso in excrementitias sordes humorum massa, tempestas postea subito aquilonaris &frigida succedat, qua constrictis spiraculis sordes reprimuntur, accumulantur, mutuo quasi confermentantur, iisdemque nervosis ac membranosis partibus inhaerescentibus, febriles, spastici &convulsivi motus, varii generis febres, saepius exanthematicae, variolosae, morbillosae, purpuraceae, alvi quoque fluxiones plus vel minus cruentae, oboriantur ac plures corripiant. Etenim id ceu perpetuum in genere est observandum: quo maior materiae impurae salinosulphureae tenuis, perspiratione eliminandae, in corpore proventus est ac copia, eo magis infestum &periculosum est, si eiusdem, excretio in peditur, intercipitur vel cohibetur, Ex eodem porro fonte morborum, qui certis locis familiares sunt atque vernaculi origo arcessenda.