# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 176

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/176

Inprimis autem nocent aeris tempestatumque vicissitudines, ac si diu durant saepiusque repetunt, morbos, qui populares habent circuitus excludunt; eo quod aequabili cutis tono, sub quo maxime viget libera perspiratio, nihil magis adversum est eumque destruit, quam repentina mutatio aeris calidi in frigidum, vel humidi in nimis calidum. Hinc certa & constanti experientia in comperto est, quod si calefacto per fervidum vernum vel aestivum aestum corpore, & resoluta sub calore intestino motu intenso in excrementitias sordes humorum massa, tempestas postea subito aquilonaris & frigida succedat, qua constrictis spiraculis sordes reprimuntur, accumulantur, mutuo quasi confermentantur, iisdemque nervosis ac membranosis partibus inhaerescentibus, febriles, spastici & convulsivi motus, varii generis febres, saepius exanthematicae, variolosae, morbillosae, purpuraceae, alvi quoque fluxiones plus vel minus cruentae, oboriantur ac plures corripiant. Etenim id ceu perpetuum in genere est observandum: quo maior materiae impurae salinosulphureae tenuis, perspiratione eliminandae, in corpore proventus est ac copia, eo magis infestum & periculosum est, si eiusdem, excretio in peditur, intercipitur vel cohibetur, Ex eodem porro fonte morborum, qui certis locis familiares sunt atque vernaculi origo arcessenda.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
