# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 184

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/184

Quemadmodum igitur scabiosae cutis defoedationes praepostere topicorum usu deletae, ob acrem causticam materiam, internas nobiles partes repetentem, plures perniciales morbos adducunt; ita pariter, ulcera antiqua subito consolidata, eandem ob caussam detrimento sunt & quandoque exitio. Nam Misc. nat, curios. Dec. III. An. II. obs. 29. ulcus in erure sanatum epilepsiam induxisse, perhibent. Et Tulpius obs. lib. I. cap. IIX. binos infantes per manantia capitis ulcera ab epilepsia liberatos, iisdemque improvide siccatis, diris iterum nervorum tractionibus correptos esse, testatur. Neque minus ex ulcere in crure consolidato, epilepsiam access.sse, eodemque rursus aperto cessasse, consignatum legimus ab Amato Lusitano Cent. II. hist. 6. Bartholino Cent. III. hist. 20. Hildano Cent. II. obs. 10. Misc. nat. curios. Dec. III. An. II. obs. 29. Lentilio miscell. Part. I. pag. 3. Pedes quoque ulcerosos praesanatos guttam serenam adduxisse, auctor est Timaeus in oper. posth. item Forestus lib. I. obs. Et Hildanus Cent. III. obs. 39. vetus purulentum apostema coalitum, atrocem capitis dolorem & caecitatem induxisse, putrida materia tussi reiecta, prodidit. XXII. Idem porro auctor I. c. praeter alia adhuc exempla memorat: quod vir sexagenarius, quum ulcus quod per plures annos gestarat, ab Empirico ad consolidationem perductum fuisset, post aliquot menses in sinistro latere pleuritide, cum maximis doloribus & punctionibus correptus sit, talemque saniem sputo reiecerit, qualis ex ulcere antea maNec non Cent V. obs. 91. historiam narrat: quod narat. quispiam curato per thermarum usum veteri ulcere, in maximam virium prostrationem non modo, sed & nauseam & frequentem eructationem inciderit, ac iisdem pathematibus, quam si venenum sumsisset, attentatus sitNobis inter exempla inprimis est vir generosus, Principi a consiliis, qui quum singulis fere annis, verno maxime tempore, salsam acrem defluxionem cum excoriatione circa malleolum dextri pedis experiretur, molestiae pertaesus, ex Chirurgi consilio, ut applicato camphorato vini spiritu reprimeretur, permisit, sed non ita multo post ingentia tormina & dolores in hypochondrio sinistro cum lenta febre, inquietudine, anxietate & alvo pertinacissime obstipata, eundem invaserunt, quae tamen tandem pulverum cinnabarino-nitrosorum & infusiusu, cessarunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
