Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 185
Unproofread scanNot analysed yet
Et quum fonticuli sint quasi ulcera artificialia, quae ad impuram noxiam materiam nervosis maxime partibus subtrahendam in capitis morbis egregii usus: hinc quoque iisdem occlusis, priores morbos rediisse, vel novos accessisse, multarum observationum fide constat, quae evolvi possunt in Misc. natur. curios. Dec. II. An. III. obs. 213. An. VI. obs. 201. nec non apud Pechlinum lib. II. obs. 30. §. XXIII. Dum etiam adhuc de noxa, quae post efflorescentias &exulcerationes in corporis cortice praepostera per topica medicatione exceptas, in corpus redundat, sermo est: adiungenda iisdem etiam sunt exanthemata, quae in acutis morbis comparent, quippe quae, si ad interiora retrocedunt, eo deteriora magisque funesta mala invehunt, quo magis materia repulsa virulenta est ac putrida. Sicuti enim vigorem naturae indicat promta ad partes externas variolarum morbillorum, petechiarum, purpurae &bubonum, sive carbunculorum, in peste secessio; ita res periculi plenissima est, si deficiente hoc robore, vel non prodeunt, vel relicta in cortice statione, redeunt. Contingit id facillime a refrigeratione, a potu frigido, terrore, animi affectu, vel erecto corporis situ, in corporibus praesertim, quae viribus destituta, &ubi pulsus ac renisus cordis, arteriarum &motus a centro ad peripheriam languescit. Et plerumque hanc fatalem repulsionem funesta consequitur mors; eo quod maligna materia ad meninges cerebri, vel ventriculi &intestinorum membranas (Hoff. Syst. Med. p. III.) nas, aut praecordiales nervos si transfertur, harum partium inflammationes, spasmi, vel convulsiones, imbecillia iam a morbo corpora adoriuntur.